Jonah 4:9
Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:5Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. + 4.5 In foribus. ALC. Id est, intrantem te et exeuntem peccatum comitabitur, nec Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum.
Judges 16:16Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhæreret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est.
Job 5:2Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
Job 40:4Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?
2 Corinthians 7:10Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur: sæculi autem tristitia mortem operatur. + 7.10 Pœnitentiam in salutem. Satisfactio pœnitentiæ est causas peccatorum excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere. Sæculi autem, etc. Dum dolet peccator se detectum.