Iosue 10:13
Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.] Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israël.
Cross References
Numbers 31:2Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. + 31.2 Ulciscere prius. ORIG. Scandala filiis Isræl Madianitarum tergiversatione acciderant, etc., usque ad ubi recte ambulanti deceptio ad peccandum subjicitur. Et sic colligeris. Novissime inquit: Apponeris ad populum tuum, etc. Hoc contra Samaritas, qui negant resurrectionem mortuorum, nec fidem futuri sæculi recipiunt. Nemo enim apponitur ad eos qui non sunt: constat ergo esse aliquem populum cui Moysen dicit esse apponendum.
Joshua 10:14Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israël.
Judges 16:28At ille invocato Domino ait: Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam.
2 Kings 20:10Et ait Ezechias: Facile est umbram crescere decem lineis: nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
Job 9:7Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. + 9.7 Qui præcipit soli. Ibid. Sol per diem lucet, etc., usque ad in omnes gentes dilatatur. Unde: