The Bible Software
bible.softwareJobJob 9 › Job 9:7

Job 9:7

Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. + 9.7 Qui præcipit soli. Ibid. Sol per diem lucet, etc., usque ad in omnes gentes dilatatur. Unde:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which commandeth the sun, and it riseth not; and sealeth up the stars.

In Context

6Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur. + 9.6 Commovet terram de loco. Quia Judæos de finibus suis per Romanos extraxit. Columnæ. Sacerdotes, principes, legis doctores. Concussi sunt, quia nec ipsi sibi vivere permissi sunt, unde apostolos expulerunt, præterea in erroris sui tenebris deserti sunt.

8Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris. + 9.8 Qui extendit cœlos. Ibid. Id est, apostolos a Judæis fugatos ubique facit honorari. Solus. Qui mire hoc dispensavit, et cum amaritudo mundi in nece bonorum sæviret. Graditur super fluctus, id est, calcat dum mitigat admiratione signorum. Jeremias: Posui arenam terminum mari Jer. 5, id est, ad frangendam gloriam mundi, abjectos et pauperes elegit; dum autem mare sævit, Ecclesia proficit.

Read all of Job 9

Cross References

Joshua 10:12Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhæum in conspectu filiorum Israël, dixitque coram eis: [Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ajalon.

Job 37:7qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.

Job 38:19in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:

Ezekiel 32:7Et operiam, cum extinctus fueris, cælum, et nigrescere faciam stellas ejus: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum.

Amos 4:13Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus.]

Matthew 24:29Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 9:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 9:6Job 9Job 9:8 →