Iosue 10:7
Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. + 10.7 Ascenditque Josue, etc. AUG. quæst. 14. Cum obsessi Gabaonitæ a regibus Amorrhæorum misissent ad Jesum, etc., usque ad et hanc eorum fidem quodammodo remuneravit. Fugerant enim quinque reges, etc. ADAM., hom 11 in Josue. Quid est quod dicit, etc., usque ad hoc est enim Hierusalem aliquando fuisse sub rege Adonisedec, vel alias civitates sub aliis. ADAM., ibid. Jesus interficit inimicos non credulitatem docens, etc., usque ad solus in te regnet Jesus Christus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 8:1Dixit autem Dominus ad Josue: Ne timeas, neque formides: tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum, urbemque et terram. + 8.1 Dixit autem Dominus, etc. ADAM., hom. 8. Primo propter peccata victi sumus, etc. usque ad qui sequuntur Jesum, ab onere legis. AUG., quæst. 10 in Jos. Cum quis justum bellum susceperit, etc., usque ad non tam auctor belli quam minister judicandus est. ID., quæst. 11. Quærendum est utrum omnis fallendi voluntas pro mendacio putanda sit, et si ita est, utrum possit esse justum mendacium, quo ille fallitur qui dignus est falli. Et si non hoc quidem justum reperitur, restat ut secundum aliquam significationem hoc quod de insidiis factum est, ad veritatem referatur.
Isaiah 8:12Non dicatis: Conjuratio; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. + 8.12 Ne dicatis. ID. Quasi diceret: Non timeatis duorum regum adversus Judam conjurationem: conjuratio est consensus multorum in malum. Ne timeatis neque paveatis. Tu et qui tecum sunt populi, quia videntur timendi; quia principium sapientiæ timor Domini.