Iosue 8:1
Dixit autem Dominus ad Josue: Ne timeas, neque formides: tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum, urbemque et terram. + 8.1 Dixit autem Dominus, etc. ADAM., hom. 8. Primo propter peccata victi sumus, etc. usque ad qui sequuntur Jesum, ab onere legis. AUG., quæst. 10 in Jos. Cum quis justum bellum susceperit, etc., usque ad non tam auctor belli quam minister judicandus est. ID., quæst. 11. Quærendum est utrum omnis fallendi voluntas pro mendacio putanda sit, et si ita est, utrum possit esse justum mendacium, quo ille fallitur qui dignus est falli. Et si non hoc quidem justum reperitur, restat ut secundum aliquam significationem hoc quod de insidiis factum est, ad veritatem referatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 7:18noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis,
Deuteronomy 31:8Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas.
Joshua 2:24atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus.
Joshua 7:6Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua,
Joshua 10:7Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. + 10.7 Ascenditque Josue, etc. AUG. quæst. 14. Cum obsessi Gabaonitæ a regibus Amorrhæorum misissent ad Jesum, etc., usque ad et hanc eorum fidem quodammodo remuneravit. Fugerant enim quinque reges, etc. ADAM., hom 11 in Josue. Quid est quod dicit, etc., usque ad hoc est enim Hierusalem aliquando fuisse sub rege Adonisedec, vel alias civitates sub aliis. ADAM., ibid. Jesus interficit inimicos non credulitatem docens, etc., usque ad solus in te regnet Jesus Christus.
Psalms 44:3Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum. + 44.3 Speciosus forma. CASS. Incipit de laude sponsi prius a forma. Benedixit. Priora dixit Propheta ex persona Dei, hæc ex sua; vel omnia ex se. Vel, eructat verbum, qui dicit Deo hymnum. Dico opera. AUG. ad laudem ejus, qui ex eo. Lingua, calamus. Quia quod dico, et scribo. Vel, velociter: quia cito ventura quæ scribo. CASS. In labiis. Quia, eo loquente, mundus gratiam reconciliationis accepit. 1