bible.software › Joshua › Joshua 11 › Joshua 11:13
Joshua 11:13
Absque urbibus, quæ erant in collibus et in tumulis sitæ, ceteras succendit Israël: unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But as for the cities that stood still in their strength, Israel burned none of them, save Hazor only; that did Joshua burn.
In Context
12Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat ei Moyses famulus Domini. + 11.12 Et omnes, etc. ADAM. In omnibus nobis regnavit peccatum et fuit in omnibus, etc., usque ad nec imples præceptum quod dedit Dominus Jesus. Sicut præceperat ei Moses, etc. Hic est sermo legis secundum illud: Habent Mosen et prophetas, audiant illos Luc. 16.. Lex ergo præcepit nobis omnes reges peccati interficere, qui nos provocant ad peccatum. Sic fecit Jesus, nec quidquam transgressus est. Ipse est enim qui perimit vitia in nobis et regna peccati. Ipse etiam Christus omnia quæ præcepit Moses in lege fecit, unde: Misit Deus Filium suum factum ex muliere Gal. 4., etc. Omnia enim, quæ lex mandavit, implevit, ut nos redimeret a maledicto legis, qui ait: Non veni solvere legem, sed adimplere Matth. 5..
14Omnemque prædam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israël, cunctis hominibus interfectis.
Read all of Joshua 11
Cross References
Joshua 24:13Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non ædificastis, ut habitaretis in eis: vineas, et oliveta, quæ non plantastis.
This Verse In Other Editions
Study Joshua 11:13