Joshua 13:1
Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est: + 13.1 ADAMAN., hom. 16 in Jos. Presbyteri et seniores non pro longæva vita dicuntur, etc., usque ad sicut in omnibus princeps est, quia caput omnium est. Terraque. ID. Alia littera: Et terra relicta est multa valde. Superius dictum est, etc., usque ad qui vero ex necessitate subjicietur, cum novissimus inimicus destruetur mors, non erit in gratia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri.
Cross References
Numbers 34:2Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur.
Deuteronomy 31:3Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus.
Joshua 18:3Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?
Joshua 23:1Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longævo, et persenilis ætatis,
Joshua 24:29Et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum:
Luke 1:7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. + 1.7 Et non erat illis. BEDA. Divinitus procuratum fuit, ut de provectis diuque fructu conjugii privatis Joannes nasceretur, ut inopinato ortu prolis et ipsos donum Dei gratius afficeret, et cæteros stupor miraculi pararet auditui futuri prophetiæ. Unde postea subditur: Posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quis putas puer iste erit?