Iosue 18:3
Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas.
Cross References
Joshua 1:6Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis.
Judges 18:9Surgite, ascendamus ad eos: vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare: eamus, et possideamus eam: nullus erit labor.
Proverbs 10:4Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes. + 10.4 Egestatem operata. Qui negligenter vivit in hoc sæculo, egebit bonis in futuro; at qui fortiter Domino militant, divitiis æternæ beatitudinis remunerantur.
Proverbs 15:19Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo. + 15.19 Pigrorum, quos piget operari justitiam, etc., usque ad sed quia hoc bonos non præpedit, adjungit: Via justorum absque offendiculo. Justi enim quidquid adversitatis in sua conversatione invenerint, non offendunt, quia æternæ spei et internæ contemplationis saltu adversa transiliunt.
Zephaniah 3:16In die illa dicetur Jerusalem: Noli timere; Sion: Non dissolvantur manus tuæ.
John 6:27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. + 6.27 Signavit Deus. Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.