Iosue 19:13
Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethepher et Thacasin: et egreditur in Remmon, Amthar et Noa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Et circuit ad aquilonem Hanathon: suntque egressus ejus vallis Jephthaël,
Cross References
2 Kings 14:25Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher. + 14.25 Ipse restituit terminos Isræl, etc. De Jeroboam dicit: Ipse restituit terminos Isræl, ab introitu Emath usque ad mare solitudinis. Emath, quæ nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus Isræl. Mare autem solitudinis, mare Mortuum est, quod in latitudine per stadia quingenta octuaginta usque ad Zoaros Arabiæ, in longitudine centum quinquaginta, usque ad vicinia Sodomorum progreditur. Igitur Jeroboam castrametatus contra Syros, omnem eorum provinciam sicut Jonas prophetaverat devastavit. Quæ est in, etc. Hepher turris erat non longe a templo, enormis magnitudinis et altitudinis: unde Hepher dicitur, id est tenebrarum, sive nubea: eo quod usque ad nubes caput erigat, quæ in Zacharia turris nebulosa vocatur.