The Bible Software
bible.softwareIosueIosue 19 › Iosue 19:2

Iosue 19:2

eorum in medio possessionis filiorum Juda: Bersabee et Sabee et Molada

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they had in their inheritance Beer-sheba, or Sheba, and Moladah,

In Context

1Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas: fuitque hæreditas + 19.1 Filiorum. AUG., quæst. 20 in Jos. Et Amorrhæus permansit ut habitaret in Elon, etc., usque ad quod ille non faceret. ADAM., hom. 24 in Jos. Juxta LXX mansit Amorrhæus habitare in Elon et in Sannanim, etc., usque ad Et abierunt filii Ephrem peragrare terram secundum fines suos.

3et Hasersual, Bala et Asem

Read all of Iosue 19

Cross References

Genesis 21:31Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. + 21.31 Idcirco vocatus est, etc. Duplex causa est cur appellatus sit in Hebræo Bersabee: vel quia septem agnas accepit Abimelech de manu Abrahæ. Septem enim dicuntur sabee, vel quia ibi juraverunt, sabaa enim significat juramentum. Si autem hanc causam supra hoc nomen legimus, per prolepsim dictum est; sicut Bethel, et Galgala, quæ, antequam haberent hæc vocabula, aliter vocabantur. Notandum ex prioribus et præsenti loco quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre. Alon Hebraice Latine quercus ut in Hebræo habetur, sed in Geraris, ubi Bersabee usque hodie oppidum est, quæ provincia ante non grande tempus ex divisione præsidum Palæstinæ Salutaris dicta est. Unde habitavit Abraham in terra Palæstinorum diebus multis.

1 Chronicles 4:28Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal, + 4.28 Habitaverunt in, etc. Progenies Ruth, quæ in ipsis sepibus et plantationibus habitasse dicitur, quando ad regiam dignitatem et munimentum plebis hæc plantatio pervenit. Commoratique sunt ibi. In Genesi sex scribuntur, sed hic Sober prætermittitur: quia nulla de eo progenies. Sed quædam nomina mutantur suis rationibus. In Genesi enim Gemuel, id est mater Dei; hic Hamuel, id est legens cum Deo. Quidam in Genesi vocatur Echa, hic autem Jarib, id est litigans, quia de eo exivit Zambri, qui cum Madianitide fornicans a Phinee sacerdote peremptus est. Jacim in Genesi, id est præparatio; hic vero nominatur Zara, id est ortus. Et universa cognatio non, etc. Quia Simeon non habuit tantam sobolem quantam Judas; unde in Josue dicitur: Simeon per cognationes suas accepisse hæreditatem in medio filiorum Juda. Hæ civitates, etc. Quia Sicelech et Bersabee, quæ Judæ fuerunt et a Simeone invasæ sunt, a David in pristinam Judæ hæreditatem redierunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iosue 19:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iosue 19:1Iosue 19Iosue 19:3 →