The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 21 › Genesis 21:31

Genesis 21:31

Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. + 21.31 Idcirco vocatus est, etc. Duplex causa est cur appellatus sit in Hebræo Bersabee: vel quia septem agnas accepit Abimelech de manu Abrahæ. Septem enim dicuntur sabee, vel quia ibi juraverunt, sabaa enim significat juramentum. Si autem hanc causam supra hoc nomen legimus, per prolepsim dictum est; sicut Bethel, et Galgala, quæ, antequam haberent hæc vocabula, aliter vocabantur. Notandum ex prioribus et præsenti loco quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre. Alon Hebraice Latine quercus ut in Hebræo habetur, sed in Geraris, ubi Bersabee usque hodie oppidum est, quæ provincia ante non grande tempus ex divisione præsidum Palæstinæ Salutaris dicta est. Unde habitavit Abraham in terra Palæstinorum diebus multis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore he called that place Beer-sheba; because there they sware both of them.

In Context

30At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.

32Et inierunt fœdus pro puteo juramenti.

Read all of Genesis 21

Cross References

Genesis 26:23Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,

Genesis 46:1Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti: et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,

Judges 20:1Egressi itaque sunt omnes filii Israël, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha.

2 Samuel 24:7transierunt prope mœnia Tyri, et omnem terram Hevæi et Chananæi, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee:

1 Kings 19:3Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum, + 19.3 Timuit ergo Elias et surgens abiit, etc. RAB. Sancti viri, sublevante spiritu ad summa rapiuntur: quandiu vero in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus reprimuntur. Hinc est quod Elias cum tot virtutibus processisset, Jezabel postmodum quamvis reginam tamen mulierculam fugit: et qui mortuos suscitabat, ventura prævidebat, alia quoque præclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petit, nec accipit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 21:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 21:30Genesis 21Genesis 21:32 →