Joshua 2:7
Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quæ ducit ad vadum Jordanis: illisque egressis statim porta clausa est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suæ, operuitque eos stipula lini, quæ ibi erat.
8Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait:
Cross References
Judges 3:28Qui dixit ad eos: Sequimini me: tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Jordanis quæ transmittunt in Moab: et non dimiserunt transire quemquam:
Acts 5:23dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus. + 5.23 Carcerem quidem, etc. Insani Judæi qui stimulante invidia dicunt furantibus apostolis Jesu de monumento sublatum, cujus furto dicant apostolos de carcere clauso ablatos.