Acts 5:23
dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus. + 5.23 Carcerem quidem, etc. Insani Judæi qui stimulante invidia dicunt furantibus apostolis Jesu de monumento sublatum, cujus furto dicant apostolos de carcere clauso ablatos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt,
Cross References
Psalms 2:4Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. + 2.4 Irridebit. Ibid. Ut quando positis custodibus surrexit: Subsannabit, quando per mundum dispersi sunt. Irrisio Dei vis est præscientiæ quam dat Deus sanctis, ut, videntes nomen Christi futurum in omnibus gentibus, illos inania meditatos intelligant. 1
Proverbs 21:30Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Lamentations 3:55Coph Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.
Daniel 6:22Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci.
Matthew 28:12Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, + 28.12 Pecuniam copiosam. HIER. Qui rebus Ecclesiæ abutuntur in aliis rebus quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et Pharisæorum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris.
Acts 5:19Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit: