Joshua 21:43
Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:7Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Genesis 15:13Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. + 15.13 Scito prænoscens, etc. ISID. Populus Isræl in Ægypto serviturus prophetatur: non quod Ægyptiis annis quadringentis servierit, sed quia hic numerus in illa afflictione completus est, quia ab illo tempore computatur quod ista Abrahæ promittuntur. Scito prænoscens, etc. AUG. de Civ. lib. 16, c. 24 Non sic accipiendum est, tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos populus Dei fuerit, etc., usque ad populus Dei in Ægypto dura servitute afflictus est.
Genesis 28:4Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.
Exodus 3:8et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi. + 3.8 Et educam de terra, etc. GREG., homil. 32. Rudi populo de præsenti vita aliquid promittendum fuit, ut posset in futuro robustius solidari. Si enim parva non acciperet, magna non crederet. Deus ergo largiendo terrena suadet et cœlestia, ut percipiens quod videbat, speraret quod non videbat. In terram bonam et spatiosam, in terra quæ fluit lacte, etc. Ibid. Præsens prosperitas aliquando datur, ut ad meliorem vitam provocet, aliquando ut in æternum plenius damnet. Hinc Isrælitis terra Chanaan promittitur, ut quandoque ad æterna speranda provocentur: quia rudis populus promissionibus non crederet, nisi a promissore aliquid in vicino perciperet. Non ergo solum spe ad res, sed rebus quandoque ad spem trahitur. Unde psal. CIV: Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem requirant.
Numbers 34:2Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur.
Deuteronomy 12:29Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum: