The Bible Software
bible.software › Iosue › Iosue 4 › Iosue 4:17

Iosue 4:17

Qui præcepit eis, dicens: Ascendite de Jordane.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Joshua therefore commanded the priests, saying, Come ye up out of Jordan.

In Context

16Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, ut ascendant de Jordane. + 4.16 Præcipe sacerdotibus. AUG., in Josue. Manda sacerdotibus portantibus arcam testamenti, etc., usque ad quia in rei venturæ testimonium datum fuit Vetus Testamentum. Populus autem. ADAMANT., hom. 2. Non sine causa signatur quando veniunt ad Jordanem, etc., usque ad ut multas perfectiones ad unum diem pendere significent Duodecim quoque, scilicet mysterium agni in Ægypto præceptum est, quia eodem die quo errores mundi fugimus, terram promissionis ingredimur. Tota enim vita præsens una dies est: hodie ergo, id est, dum vivimus, ad perfectionem festinemus, nec in crastinum differamus. Duodecim quoque. ISID. Transeuntes filii Isræl Jordanem sustulerunt de medio fluminis duodecim lapides quos pro testimonio posuerunt in loco secundæ circumcisionis, ad signandum nobis, ut dum de lavacro consurgimus, apostolicæ vitæ exempla firmissima nobiscum portare debeamus, quorum semper testimonium ad imitamenta virtutum intueamur.

18Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.

Read all of Iosue 4

Cross References

Daniel 3:26[Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula:

Acts 16:35Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iosue 4:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iosue 4:16Iosue 4Iosue 4:18 →