Iosue 4:16
Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, ut ascendant de Jordane. + 4.16 Præcipe sacerdotibus. AUG., in Josue. Manda sacerdotibus portantibus arcam testamenti, etc., usque ad quia in rei venturæ testimonium datum fuit Vetus Testamentum. Populus autem. ADAMANT., hom. 2. Non sine causa signatur quando veniunt ad Jordanem, etc., usque ad ut multas perfectiones ad unum diem pendere significent Duodecim quoque, scilicet mysterium agni in Ægypto præceptum est, quia eodem die quo errores mundi fugimus, terram promissionis ingredimur. Tota enim vita præsens una dies est: hodie ergo, id est, dum vivimus, ad perfectionem festinemus, nec in crastinum differamus. Duodecim quoque. ISID. Transeuntes filii Isræl Jordanem sustulerunt de medio fluminis duodecim lapides quos pro testimonio posuerunt in loco secundæ circumcisionis, ad signandum nobis, ut dum de lavacro consurgimus, apostolicæ vitæ exempla firmissima nobiscum portare debeamus, quorum semper testimonium ad imitamenta virtutum intueamur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Command the priests that bear the ark of the testimony, that they come up out of Jordan.
In Context
17Qui præcepit eis, dicens: Ascendite de Jordane.
Cross References
Exodus 25:16Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi. + 25.16 Testificationem quam dabo. ID., ibid. De qua Apostolus, etc., usque ad judicem omnium docuit sæculorum.
Revelation 11:19Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna. + 11.19 Et apertum est. In hac quarta visione habes materiam bene ornatam et bona auxilia habentem, scilicet de pugna Ecclesiæ quæ a diabolo impugnatur et aperte et occulte, et in omnibus his ostendit Joannes eam superare per quod maxime armat fideles ne deficiant in aliqua tribulatione. De pugna ergo Ecclesiæ pendet cognitio ex tertia visione, quæ est de injuncto officio prædicandi. Apertum est templum Dei, id est, datus est Spiritus sanctus, per quem mysteria Ecclesiæ, quæ per secundum tabernaculum figurabantur, revelata sunt fidelibus. Arca. Christus est arca in quo omnes thesauri sapientiæ absconditi, qui complevit Vetus Testamentum et instituit Novum. Et grando magna. Id est quibusdam visa est prædicatio intolerabilis.