Iosue 4:19
Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,
Cross References
Deuteronomy 11:30qui sunt trans Jordanem, post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananæi, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul.
Joshua 9:6perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalæ, et dixerunt ei, atque simul omni Israëli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israël ad eos, atque dixerunt:
Joshua 10:43Reversusque est cum omni Israël ad locum castrorum in Galgala.
Joshua 24:11Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhæus et Pherezæus, et Chananæus, et Hethæus, et Gergezæus, et Hevæus, et Jebusæus: et tradidi illos in manus vestras. + 24.11 Pugnaverunt. AUG., quæst. 26 in Jos. Clausis portis se murorum ambitu tuebantur, etc., usque ad armata defensio.
1 Samuel 11:14Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.
2 Kings 2:1Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in cælum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis.