Iosue 7:9
Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Mi Domine Deus, quid dicam, videns Israëlem hostibus suis terga vertentem?
10Dixitque Dominus ad Josue: Surge: cur jaces pronus in terra?
Cross References
Numbers 14:13Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant Ægyptii, de quorum medio eduxisti populum istum,
Deuteronomy 32:26[Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. + 32.26 Cessare faciam ex hominibus. A terra sua ejecti et per totum orbem dispersi sunt. Generaliter vero peccatores tollentur de terra sanctorum, et memoria eorum; unde: Propterea Deus tuus destruet te in finem, evellet, et educet te de terra viventium, etc. Psal. 51.
Psalms 83:4Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. + 83.4 Etenim passer, etc. AUG. Duobus duo reddit: cor ut passer; caro ut turtur, cui dat et pullos: corde cogitamus Deum, quasi volet passer ad domum; carne agimus opera. CASS. Sicut passer deserit silvas, et inventa domo lætatur, ubi non timet insidias: sic anima lætatur, dum scit sibi domum paratam in cœlo. Spiritus, qui est quasi passer volans in altum, tendens ad ipsum Deum. Nidum, etc. AUG. Nidus ad tempus, domus vero in æternum. Nidum ergo dicit fidem, et conformitatem sacramentorum Ecclesiæ, quem nidum quærit turtur, ut reponat pullos suos. Non enim abjicit ubicunque, sed in nido Ecclesiæ facit opera bona salubriter, pro quibus salvatur: per quod differt ab aliis qui opera faciunt, sed non in nido fidei. Nam et pagani faciunt opera, vestiunt nudos, etc., et hæretici multa faciunt: sed non in nido Ecclesiæ, et ideo conculcantur, non servantur. Hæc caro est mulier, per quam seducitur passer, sed salvabitur per generationem operum, si in nido, id est, si perseveraverit in fide. Præbet autem Deus unde fiat nidus, induit enim se feno carnis ut ad te veniret. Altaria tua, Domine. CASS. Ubi animæ cœlesti convivio epulantur, ubi anima quasi in domo gaudeat. AUG. Et caro reponit opera sua, unde: Beati qui, etc., ubi ostendit ad quam beatitudinem militia ducit. 1
Psalms 106:6Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos; + 106.6 Et deduxit. AUG. Quasi, eripuit de ignorantia; ostendens viam, Christum. Ecce liberavit eos ab errore; de fame autem et siti quibus æstuabant, qualiter liberaverit, post dicet; sed præmittit de confessione. 1
Psalms 124:2in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum. + 124.2 Os nostrum. CASS. Cordis arcanum, ubi primum gaudia, quæ post officio linguæ erumpunt. AUG. Os nostrum. Cordis, inde procedit malum bonum, quod nos mundat, vel inquinat; unde non: Quod procedit de ore, inquinat Marc. 7.. Non de ore carnis, sed cordis. Non enim si nominas furta et alia mala, immundus es: sed dum cogitas, et si sileas. Inter gentes. ID. Non gentes, quia non omnes credunt. Magnificavit, quia vident eos etiam virtutes operari; firmum testimonium ab adversario. CASS. Et vere magnificavit, ne dubites de verbis gentium. 1
Ezekiel 36:22Idcirco dices domui Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.