Iosue 8:33
Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcæ, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israël. + 8.33 Omnis autem. ORIG., hom. 9. Et omnis Isræl et presbyteri, etc., usque ad implendo scilicet opere quæ scripta sunt in lege. Ut advena. ID., ibid. Sed et proselytus et indigena simul, etc., usque ad et pœnas peccatoribus constitutas, caveant incurrere eas. Post hæc legit. ADAM., ibid. Refertur, etc., usque ad: ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis II Cor. 2..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
32Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël.
Cross References
Exodus 12:49Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.
Numbers 15:15Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ.
Numbers 15:29Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.
Deuteronomy 27:11Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens:
Deuteronomy 29:10Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Israël,
Deuteronomy 31:12et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus.