Deuteronomii 29:10
Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Israël,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea: ut intelligatis universa quæ facitis.
Cross References
Deuteronomy 31:12et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus.
Joshua 9:21sed sic vivant, ut in usus universæ multitudinis ligna cædant, aquasque comportent. Quibus hæc loquentibus,
1 Samuel 4:1Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam: et egressus est Israël obviam Philisthiim in prælium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec, + 4.1 Et factum. Isræl, Vir videns Deum, vel fortis cum Deo, hi sunt credentes. Philistiim cadentes poculo, scilicet dæmones, qui poculo superbiæ inebriati et ipsi ceciderunt, et homines pervertere festinant. Contra quos Isræl, id est fideles ne cedant, sed superent, castrametantur juxta lapidem adjutorii, id est legem Christi, ubi lapis, id est Christus, invenitur, de quo: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes. Sed dum fideles in lege Domini meditantur, ut Deum inveniant adjutorem, Philisthiim venerunt in Aphec, id est furorem novum, tunc quia fideles immundi Spiritus divinis legibus amplius insistere conspiciunt, ideoque acriora ac nova certamina construunt, unde in suis viribus confidentes et in humana sapientia gloriantes, ac per hoc gratiam Evangelii contemnentes, quasi quatuor millia, immundi spiritus facile prosternunt. Juxta lapidem. Lapis adjutorii quem postea Samuel posuit in signum, quando primum auxiliatus est ei Dominus. Aphec. RAB. Locus est juxta vicum Esron civitatis Isræl, ubi dimicavit Saul in sorte Aser, et interpretatur furor novus vel apprehendens; qui enim iram Domini meruerunt, ab hostibus comprehensi sunt.
2 Chronicles 23:16Pepigit autem Jojada fœdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. + 23.16 Pepigit autem Joiada fœdus. Joiada interpretatur cognoscens Dominum, vel diligens: quia filios Isræl Dominum cognoscere docuit. Pepigit ergo fœdus inter Dominum populumque et regem, ut Domino scilicet obedirent, et legi ejus. Pepigit etiam inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex populum juste regeret secundum doctrinam sacerdotum et Levitarum, quorum officii fuit insinuare præcepta Domini.
Nehemiah 8:2Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.
Nehemiah 9:38Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus fœdus, et scribimus: et signant principes nostri, Levitæ nostri, et sacerdotes nostri. + 9.38 Super omnibus ergo his. BEDA, in Esdr., lib. 3, tom. 2. Ostendit quanta devotione omnes personæ eorum novum post festa scenopegiæ conventum fecerint, ut scilicet tota se intentione a scelerum contagiis expurgatos divino fœderi conjungerent, et fœderis sancti conditionem sermone firmarent et scripto; et sic ab impiorum consortio separati, securiores replerent opus, quod dudum cœperant, id est, ut congruos urbis cives de numero impiorum instituerent.