Iosue 9:5
calceamentaque perantiqua quæ ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis: panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frustra comminuti:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:25ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua. + 33.25 Sicut dies juventutis. Significat hanc tribum prosperitate et deliciis abundasse usque ad senectutem captivitatis. Sicut. Promittitur Ecclesiæ cruda viridisque senectus: ut sicut fortiter in principio omnes impetus evicit, ita eminente fine Antichristi furorem evincat, unde: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi Matth. 28.. Et alibi: Senectus mea in misericordia uberi Psalmus 91..
Luke 15:22Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus: + 15.22 Cito proferte, etc. Stola prima, vestis innocentiæ, in qua primus homo conditus, sed post culpam se nudum novit, et pellicium, id est mortale sumpsit indumentum. Annulum. Id est signaculum fidei, quo signantur promissa in cordibus credentium. In manu. Id est operatione: ut per opera fides clarescat, et per fidem opera firmentur. Et calceamenta. Id est exempla priorum munite in officio prædicandi, ut et opus ornetur bene vivendo, et cursus ad æterna præparando.