The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 1 › Romans 1:21

Romans 1:21

Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: + 1.21 Obscuratum. AMBR. Nebula enim erroris texit cor illorum, quia cum Creatorem ex iis quæ fecit pulchra, amplius honorificare debuerint, obtusi sunt, relicto illo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Because that, when they knew God, they glorified him not as God, neither were thankful; but became vain in their imaginations, and their foolish heart was darkened.

In Context

20Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. + 1.20 A creatura. GREG., lib. XXIX Moral., c. 8. Ab homine per excellentiam, quia excellit inter alias creaturas, vel propter convenientiam quam habet cum omnibus creaturis: est enim localiter in loco cum corporibus, sentit cum animalibus, intelligit cum angelis, unde: Prædicate Evangelium omni creaturæ Marc. 16.. Cum cognovissent, etc. AUG., Serm. LV de Verb. Dom. Viderunt quo veniendum esset, etc., usque ad quod enim Deus dederat gratis, tulit ingratis.

22dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. + 1.22 Stulti facti sunt. Ecce quomodo obscuratum est cor, quod est vindicta: sapientes in naturis rerum, stulti in Deo.

Read all of Romans 1

Cross References

Genesis 6:5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, + 6.5 Videns autem Dominus, etc. Non in Deum pœnitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa præscientia: sed utitur Scriptura usitatis verbis, coaptans se nostræ parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed judicium quod irrogatur peccatori: cogitatio vero cordis ejus, mutandarum rerum immutabilis ratio.

Deuteronomy 28:29et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te. + 28.29 Et palpes. Tenebræ factæ sunt cum crucifigeretur Jesus usque in horam nonam, sicut tenebræ erant in cordibus Judæorum. Non dirigas: nec Christo prædicante crediderunt, nec per pœnitentiam dirigi voluerunt.

Isaiah 44:9Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.

Jeremiah 2:5Hæc dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt? + 2.5 Quid invenerunt patres. Offensam dicit Deus a patribus factam, non quod peccata patrum filiis imputentur, sed quia filii habentes similitudinem patrum, et suo et parentum scelere puniuntur. Propter sanctos patres filiorum miseretur Deus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 1:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 1:20Romans 1Romans 1:22 →