Jude 1:16
Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa. + 1.16 Hi sunt. Si fratribus aliquid boni contigit, murmurant et conqueruntur, quasi sua felicitas in illorum prosperitate minuatur. Avari enim (quibus nihil sufficit) etiam ab aliis invident.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 14:36Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terræ quod esset mala,
Deuteronomy 1:27murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret.
Job 32:21Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
Psalms 15:4Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea. + 15.4 Multiplicatæ. Ibid. Qua mirificavit, etc., usque ad quæ in uno sono consonant, quibus voluntates ejus ostenduntur. 1
Psalms 73:9Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius. + 73.9 Signa nostra non vidimus. AUG., CASS. Quasi dicerent: Merito hæc mala nobis contigerunt, Quia non vidimus signa; quasi dicat: Vidimus, sed non intelleximus: et vere vidimus, quia hoc signum, quia non est Propheta, vel sacerdos, vel unctio; unde: Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio Dan. 9. vestra. Et nos non cognoscet amplius Propheta aliquis, vel Deus per Prophetam; id est, non annuntiabit Christum venturum, quia jam venit. Amplius. ID. Vel non cognoscet adhuc, donec scilicet Judæus agnoscat eum. 1
Proverbs 28:21Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.