Proverbs 28:21
Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
To have respect of persons is not good: for for a piece of bread that man will transgress.
In Context
20[Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.
Cross References
Exodus 23:2Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
Deuteronomy 1:17Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. + 1.17 Quia Dei judicium est; non hominum, quia judicando Dei vicarii estis, qui personam non accipit. Quod si difficile. Majora quæque et difficilia discernere et judicare debent majores, parva et facilia minores.
Proverbs 24:23Hæc quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum. + 24.23 Hæc quoque sapientibus. Quando reprobus quis repentino interitu rapitur a sæculo, etc., usque ad vel timore nunquam a via veritatis recedatur.
Hosea 4:18Separatum est convivium eorum; fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.
Micah 7:3Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est; et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam.
2 Peter 2:3et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.