The Bible Software
bible.softwareJudgesJudges 11 › Judges 11:2

Judges 11:2

Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios: qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes: Hæres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Gilead’s wife bare him sons; and his wife’s sons grew up, and they thrust out Jephthah, and said unto him, Thou shalt not inherit in our father’s house; for thou art the son of a strange woman.

In Context

1Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad. + 11.1 AUG., quæst. 49 in Jud. Jephte interpretatur aperiens, etc., usque ad quia legis præcepta non servant et tanquam viro non exhibent fidem.

3Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob: congregatique sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem sequebantur. + 11.3 Habitavit in terra Tob. ID., ibid. In terra scilicet bona vel potius optima. Quod enim Græce, hoc Latine optimum dicitur. Id autem interpretatur Tob, ubi videtur intelligenda resurrectio. Quæ enim magis terra optima quam terrenum corpus excellentia immortalitatis et incorruptionis indutum. ID., ibid. Ante passionem cum publicanis et peccatoribus manducavit, etc., usque ad ut justificentur et discant vias ejus. In illis diebus. ID., ibid. Qui abjecerant Christum, etc., usque ad ut per ætatem senilem novissima tempora significentur.

Read all of Judges 11

Cross References

Genesis 12:10Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi: prævaluerat enim fames in terra.

Deuteronomy 23:2Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem.

Proverbs 5:3favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: + 5.3 Favus enim. Cum in ore hæretico, etc., usque ad veritas a stultis æstimatur. Labia meretricis. Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem et formositatem corporis ad capiendos miseros quærit. Oleo guttur. Oleo Spiritus sancti fides catholica consecratur: quo nitidius suum guttur ostentat, qui sua sensa patrum fide anteponit.

Proverbs 6:24ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Judges 11:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Judges 11:1Judges 11Judges 11:3 →