Proverbs 5:3
favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: + 5.3 Favus enim. Cum in ore hæretico, etc., usque ad veritas a stultis æstimatur. Labia meretricis. Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem et formositatem corporis ad capiendos miseros quærit. Oleo guttur. Oleo Spiritus sancti fides catholica consecratur: quo nitidius suum guttur ostentat, qui sua sensa patrum fide anteponit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For the lips of a strange woman drop as an honeycomb, and her mouth is smoother than oil:
In Context
Cross References
Proverbs 2:16Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, + 2.16 Ut eruaris a muliere. Pendet hic versus, etc., usque ad: et ipsi sunt jacula.
Proverbs 7:5ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcia facit.
Proverbs 22:14Fovea profunda os alienæ: cui iratus est Dominus, incidet in eam.
Revelation 17:2cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus. + 17.2 Inebriati sunt, etc. Sicut ebrius nihil timet, sic terrenis inhærentes intantum excæcabuntur amore terræ, ut nec Deum diligant, nec pœnas timeant.