The Bible Software
bible.software › Iudicum › Iudicum 11 › Iudicum 11:29

Iudicum 11:29

Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon, + 11.29 Et circumiens Galaad. AUG., quæst. 49 in Jud. Galaad interpretatur abjiciens, etc., usque ad quod significat dicendo et a specula Galaad transeundi et transiens ad filios Ammon.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then the Spirit of the LORD came upon Jephthah, and he passed over Gilead, and Manasseh, and passed over Mizpeh of Gilead, and from Mizpeh of Gilead he passed over unto the children of Ammon.

In Context

28Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, quæ per nuntios mandaverat.

30votum vovit Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas, + 11.30 Si tradideris filios Ammon. AUG., ibid. Quemlibet cogitaverit Jephte, non videtur filiam cogitasse; non enim diceret: heu me! filia mi impedisti me, etc. In icat enim se impeditum, ne illud quod cogitaverat impleret. Quem autem potuit cogitare qui filios non habebat? An conjugem cogitavit et ut hoc fieret Deus noluit et ut hoc non relinqueret impunitum; ne quis postea id auderet: et ut magna providentia ex hoc quod accidit magnum sacramentum Ecclesiæ figuraretur. Ex utroque ergo prophetia adaptata est? quod scilicet vovens cogitavit, et quod nolenti contingit. Si enim conjugem cogitavit, conjux Christi Ecclesia est. Sed quia hujus Jephte conjux virgo esse non potuit, in eo quod filia potius occurrit, inulta non remansit voti temeritas, et virginitas Ecclesiæ figurata est, cui dicitur: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace Luc. 7.. AUG., quæst. 49. De Jephte filia solet esse magna quæstio, etc., usque ad ut omnia quæ post facta sunt tanquam opera Spiritus Domini qui super eum factus est, intelligenda videantur. ID. Sed inter laudabiles viros, etc., usque ad ut omnino evitetur, sed tantum ut differatur, laborat. ISID., in Jud., tom. 5. Jephte Christum significat, quia a facie fratrum suorum, id est Judæorum abscedens, in gentibus principatum accepit, quia omnia humanæ salutis sacramenta quasi juratus explevit: et carnem propriam quasi filiam pro salute Isræl obtulit. Juravit autem patri et vovit secundum illud: Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob, quod scilicet sacramentum religionis in carnis suæ passione pro salute humani generis expleret. Hæc ergo ita per Christum acta sunt ut videantur pro religione juramenti esse completa.

Read all of Iudicum 11

Cross References

Numbers 11:25Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. + 11.25 Auferens de spiritu. ID. Non intelligendum est, etc., usque ad et origo ipsius nihil damni ex derivatione accepit. Requievisset. ID. Et requievit super eos spiritus, et prophetaverunt omnes, etc. Non legitur requievisse spiritus, etc., usque ad laudem vitæ eorum et virtutes exposuit. ORIG. Et requievit in eis spiritus, et prophetaverunt, etc. Continuo operatur spiritus, etc., usque ad neque decet Spiritus sancti adesse præsentiam.

Judges 6:34Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se.

Judges 13:25Cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.

1 Samuel 16:13Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iudicum 11:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 11:28Iudicum 11Iudicum 11:30 →