The Bible Software
bible.softwareIudicumIudicum 11 › Iudicum 11:37

Iudicum 11:37

Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi præsta quod deprecor: dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis. + 11.37 Et plangam, etc. Et fecit ei, etc. AUG. Virgo casta, id est, Ecclesia, etc., usque ad propter quos etiam duo testamenta dicuntur. Exinde mos increvit. AUG., quæst. 49. Quod vero factum est ex præcepto in Isræl, ex diebus in dies conveniebant lamentari filiam Jephte, quatuor dies in anno, non puto significare aliquid post impletum holocaustum, quod erit in vita æterna, sed præterita tempora Ecclesiæ, in quibus erant beati lugentes. Quatriduo figurata est ejus universitas: propter quatuor partes orbis per quas longe lateque diffusa est. Ad historiæ autem proprietatem non arbitror hoc decrevisse Isrælitas, nisi quia intelligebant in ea judicium Dei magis ad percutiendum patrem fuisse ostensum, ne quis deinceps voveret tale sacrificium. Quare enim lamentatio decreta est, si votum illud lætitiæ est?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And she said unto her father, Let this thing be done for me: let me alone two months, that I may go up and down upon the mountains, and bewail my virginity, I and my fellows.

In Context

36Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis.

38Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.

Read all of Iudicum 11

Cross References

1 Samuel 1:6Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iudicum 11:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 11:36Iudicum 11Iudicum 11:38 →