Judges 13:20
Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram, + 13.20 Quod. GREG., lib. V Moral., cap. 23. Quid est quod ad visionem angeli vir est timidus, mulier audax, nisi quando cœlestia nobis monstrantur, spiritus quidem pavore se concutit, sed tamen spes præsumit. Inde enim spes ad majora audenda se erigit, unde turbatur spiritus qui ea quæ superna sunt prior videt, quia cum altiora secretorum cœlestium sic levata mens conspicit, cuncta humanarum virium soliditas contremiscit. AUG., quæst. 54 in Jud. Quid est quod postquam manifestatus est Manue et uxori ejus angelus, etc., usque ad non accepturum sacrificium, sed ipsum sacrificium futurum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse,
Cross References
Genesis 17:3Cecidit Abram pronus in faciem.
Judges 6:19Ingressus est itaque Gedeon, et coxit hædum, et de farinæ modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei. + 6.19 Ingressus. Greg., lib. III Moral., cap. 17. Gedeon cum a paleis frumenta excuteret, etc., usque ad sed omne etiam quod in se per cogitationes turpiter ligatur, tergat. ISID. Quem pater dolis deputavit, hunc Gedeon occidit, et alium septennem immolavit Deo; in quo ostendit, post adventum Christi, omnia Gentilitatis sacrificia abolenda, solumque jam sacrificium passionis Christi pro redemptione populi Deo offerendum. Ipse enim est vitulus septennis, plenus scilicet spiritu septiformi.
2 Kings 2:11Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in cælum.
1 Chronicles 21:21Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.
Psalms 47:5Quoniam ecce reges terræ congregati sunt; convenerunt in unum. + 47.5 Reges. AUG., CASS. Principes Judæorum. Congregati. Ab Herode sciscitante locum nativitatis. Convenerunt. Concorditer dicendo: In Bethlehem Judæ secundum Scripturas. 1
Ezekiel 1:28velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.