Iudicum 6:19
Ingressus est itaque Gedeon, et coxit hædum, et de farinæ modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei. + 6.19 Ingressus. Greg., lib. III Moral., cap. 17. Gedeon cum a paleis frumenta excuteret, etc., usque ad sed omne etiam quod in se per cogitationes turpiter ligatur, tergat. ISID. Quem pater dolis deputavit, hunc Gedeon occidit, et alium septennem immolavit Deo; in quo ostendit, post adventum Christi, omnia Gentilitatis sacrificia abolenda, solumque jam sacrificium passionis Christi pro redemptione populi Deo offerendum. Ipse enim est vitulus septennis, plenus scilicet spiritu septiformi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 18:6Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. + 18.6 Tria sata. Hæc in typum Ecclesiæ dicuntur, quæ de tribus mundi partibus in unitatem fidei congregata est, et quasi panis sine fermento igne Spiritus sancti decocta est. STRAB. Satum genus est mensuræ. Tria sata tres filios Nœ significant, ex quibus omne genus hominum disseminatum est. Significatur ergo Ecclesia, vel evangelica doctrina per totum mundum disseminanda, et in tribus mundi partibus, Asia, Africa et Europa, multiplicanda. Tria sata, de quibus Sara subcinericios panes facit, tres filios significant Nœ, ex quibus omne genus hominum natum est: qui divinæ Trinitati credentes aqua baptismatis per Saram, id est Ecclesiam, conspersi sunt, et in unum panem corporis Christi redacti. Hæc sunt tria sata farinæ, quæ mulier in Evangelio fermentavit: azymi sunt panes, quia sine fermento malitiæ, et angore [ Al., rancore] nequitiæ, et fervore perversæ doctrinæ, oportet esse credentium unitatem. Subcinericios. Subcinericii sunt, ut per pœnitentiam delictorum Spiritus sancti vapore decocti, esca Deo acceptabilis efficiantur.
Judges 13:15Dixitque Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hædum de capris.