The Bible Software
bible.softwareJudgesJudges 16 › Judges 16:21

Judges 16:21

Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the Philistines took him, and put out his eyes, and brought him down to Gaza, and bound him with fetters of brass; and he did grind in the prison house.

In Context

20Dixitque: Philisthiim super te, Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo: Egrediar sicut ante feci, et me excutiam: nesciens quod recessisset ab eo Dominus.

22Jamque capilli ejus renasci cœperunt.

Read all of Judges 16

Cross References

Exodus 11:5et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum. + 11.5 Et morietur omne primogenitum, etc. ORIG. hom. 4 Ad ultimum primitivorum infertur interitus, in quo fortassis est aliquid supra nostram intelligentiam, quod commissum ab Ægyptiis videatur in Ecclesiam primitivorum, quæ ascripta est in cœlis. Unde etiam exterminator angelus ad hoc ministerium mittitur, qui parcit illis tantum qui utrosque postes agni sanguine signatos habuerunt. Delentur iterum primogenita Ægyptiorum: sive eos principatus et potestates, et mundi hujus rectores tenebrarum dicamus, quos adventu suo Christus traduxit, id est captivos duxit et captivavit, cum in ligno crucis triumphavit: sive auctores et inventores falsarum religionum, quas Christi veritas cum suis exstinxit auctoribus. Principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum, primogenita sunt Ægyptiorum quod [ Al., qui] in ultima plaga, cum scilicet finis mundi advenerit cum separabit oves ab hædis, grana a paleis, damnabuntur, amissa vagandi et tentandi licentia. ORIG. Moraliter. Anima, dum in hoc mundo in erroribus vivit, ignorantia veritatis, in Ægypto posita est: si appropinquare cœpit lex Dei, aquas in sanguinem convertit, id est fluidam et lubricam juventutis vitam convertit ad sanguinem Veteris vel Novi Testamenti. Deinde educit lex ex ea vanam et inanem loquacitatem adversum Dei providentiam, ranarum querelæ similem. Purgat etiam malignas cogitationes ejus, et sciniphum mordacitati similes calliditatis aculeos discutit. Libidinum quoque morsus cynomyiæ spiculis similes depellit: stultitiamque et intellectum pecudibus similem per quam homo, cum in honore esset, non intellexit, sed comparatus est jumentis insipientibus, etc. Psal. 48. Arguit ulcera peccatorum, arrogantiæ tumorem, et fervorem furoris exstinguit. Adhibet post hæc voces filiorum tonitrui, id est evangelicas et apostolicas doctrinas, et castigationem grandinis, ut luxuriam voluptatesque cœrceat; et simul ignem pœnitentiæ, ut dicat: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis Luc. 24.? Nec non locustarum ab ea subducit exempla, quibus depascantur omnes inquieti et turbidi motus ejus, ut discat omnia secundum ordinem facere. Ubi vero sufficienter fuerit castigata pro moribus, cum auctorem verberum senserit, confitens quia digitus Dei est, et parum agnitionis acceperit: tunc præcipue gestorum suorum tenebras videt et errorum caliginem, et tunc merebitur ut exstinguantur in ea primogenita Ægypti. Omnis enim anima cum ad supplementum ætatis venerit, et velut naturalis lex cœperit in ea jura sua defendere, primos motus secundum desiderium carnis producit, quos ex concupiscentiæ vel iræ fomite vis incentiva commoverit. Unde quasi privilegium singulare de Christo propheta dicit: Butyrum et mel manducabit; priusquam faciat aut proferat maligna, eliget bonum Isa. 7.; quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, resistet malitiæ, ut eligat quod bonum est. David autem de se dicit: Delicta juventutis meæ et ignorantiasmeas ne memineris Psal. 24.. Quia ergo hi primi animæ motus secundum carnem prolati in peccatum ruunt, merito in morali loco primogenita Ægyptiorum primitiva ponuntur, quia exstinguuntur si reliquæ vitæ conversatio emendatiorem dirigat cursum. Sic ergo in anima, quam lex divina ab erroribus susceptam castigat, primogenita Ægyptiorum delentur, nisi post hæc omnia in infidelitate perdurans, nolit jungi Isræliticæ plebi, ut exeat de profundo et evadat incolumis, sed in iniquitate permaneat, et descendat tanquam plumbum in aquam validissimam. Iniquitas enim, secundum Zachariam ZAC. 5., sedet super talentum plumbi: et ideo qui permanet in iniquitate, tanquam plumbum demergitur in profondum.

2 Chronicles 33:11Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.

Psalms 149:8ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis; + 149.8 Ad alligandos. His vinculis mandatorum et præceptorum Dei ligantur gentium reges, nobiles sæculi, ab infirmis et contemptibilibus hujus mundi, quos elegit Dominus ut fortia quæque confunderet; ipsosque implevit Spiritu sancto, et dedit eis frameas bis acutas, ut ad Christi timorem nobilium corda converterent, et sæculari nobilitate contempta, paupertatem eligerent et nobilitatem in Christo. Voluit enim prodesse imperatori de piscatore, non piscatori de imperatore. AUG. Per hos ligat reges et nobiles in vinculis ferreis, ne progrederentur ad illicita. 1

Proverbs 5:22Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. + 5.22 Iniquitates, etc. Peccator, etc., usque ad quam quo se arctius obligent, agunt.

Isaiah 47:2Tolle molam, et mole farinam; denuda turpitudinem tuam; discooperi humerum, revela crura, transi flumina. + 47.2 Farinam, vel coitum præbe Medis et Persis, qui in hoc ferventissimi sunt. Secundum hoc dicunt Hebræi, quod Philisthæi Samsonem erutis oculis molere cœgerunt, id est cum mulieribus suis coire, ut ex eo susciperent homines magnæ et invincibilis staturæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Judges 16:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Judges 16:20Judges 16Judges 16:22 →