Exodus 11:5
et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum. + 11.5 Et morietur omne primogenitum, etc. ORIG. hom. 4 Ad ultimum primitivorum infertur interitus, in quo fortassis est aliquid supra nostram intelligentiam, quod commissum ab Ægyptiis videatur in Ecclesiam primitivorum, quæ ascripta est in cœlis. Unde etiam exterminator angelus ad hoc ministerium mittitur, qui parcit illis tantum qui utrosque postes agni sanguine signatos habuerunt. Delentur iterum primogenita Ægyptiorum: sive eos principatus et potestates, et mundi hujus rectores tenebrarum dicamus, quos adventu suo Christus traduxit, id est captivos duxit et captivavit, cum in ligno crucis triumphavit: sive auctores et inventores falsarum religionum, quas Christi veritas cum suis exstinxit auctoribus. Principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum, primogenita sunt Ægyptiorum quod [ Al., qui] in ultima plaga, cum scilicet finis mundi advenerit cum separabit oves ab hædis, grana a paleis, damnabuntur, amissa vagandi et tentandi licentia. ORIG. Moraliter. Anima, dum in hoc mundo in erroribus vivit, ignorantia veritatis, in Ægypto posita est: si appropinquare cœpit lex Dei, aquas in sanguinem convertit, id est fluidam et lubricam juventutis vitam convertit ad sanguinem Veteris vel Novi Testamenti. Deinde educit lex ex ea vanam et inanem loquacitatem adversum Dei providentiam, ranarum querelæ similem. Purgat etiam malignas cogitationes ejus, et sciniphum mordacitati similes calliditatis aculeos discutit. Libidinum quoque morsus cynomyiæ spiculis similes depellit: stultitiamque et intellectum pecudibus similem per quam homo, cum in honore esset, non intellexit, sed comparatus est jumentis insipientibus, etc. Psal. 48. Arguit ulcera peccatorum, arrogantiæ tumorem, et fervorem furoris exstinguit. Adhibet post hæc voces filiorum tonitrui, id est evangelicas et apostolicas doctrinas, et castigationem grandinis, ut luxuriam voluptatesque cœrceat; et simul ignem pœnitentiæ, ut dicat: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis Luc. 24.? Nec non locustarum ab ea subducit exempla, quibus depascantur omnes inquieti et turbidi motus ejus, ut discat omnia secundum ordinem facere. Ubi vero sufficienter fuerit castigata pro moribus, cum auctorem verberum senserit, confitens quia digitus Dei est, et parum agnitionis acceperit: tunc præcipue gestorum suorum tenebras videt et errorum caliginem, et tunc merebitur ut exstinguantur in ea primogenita Ægypti. Omnis enim anima cum ad supplementum ætatis venerit, et velut naturalis lex cœperit in ea jura sua defendere, primos motus secundum desiderium carnis producit, quos ex concupiscentiæ vel iræ fomite vis incentiva commoverit. Unde quasi privilegium singulare de Christo propheta dicit: Butyrum et mel manducabit; priusquam faciat aut proferat maligna, eliget bonum Isa. 7.; quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, resistet malitiæ, ut eligat quod bonum est. David autem de se dicit: Delicta juventutis meæ et ignorantiasmeas ne memineris Psal. 24.. Quia ergo hi primi animæ motus secundum carnem prolati in peccatum ruunt, merito in morali loco primogenita Ægyptiorum primitiva ponuntur, quia exstinguuntur si reliquæ vitæ conversatio emendatiorem dirigat cursum. Sic ergo in anima, quam lex divina ab erroribus susceptam castigat, primogenita Ægyptiorum delentur, nisi post hæc omnia in infidelitate perdurans, nolit jungi Isræliticæ plebi, ut exeat de profundo et evadat incolumis, sed in iniquitate permaneat, et descendat tanquam plumbum in aquam validissimam. Iniquitas enim, secundum Zachariam ZAC. 5., sedet super talentum plumbi: et ideo qui permanet in iniquitate, tanquam plumbum demergitur in profondum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Et ait: Hæc dicit Dominus: Media nocte egrediar in Ægyptum:
6Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
Cross References
Exodus 4:23Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
Exodus 12:29Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.
Judges 16:21Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt.
Psalms 105:36et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. + 105.36 Et factum est illis in scandalum. CASS. Terra promissionis data in præmium, versa est excedentibus in ruinam, quia gentium conformitate factæ sunt idololatræ. 1
Lamentations 5:13Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.