Iudicum 18:23
et post tergum clamare cœperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22et jam a domo Michæ essent procul, viri qui habitabant in ædibus Michæ conclamantes secuti sunt,
Cross References
Genesis 21:17Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. + 21.17 Exaudivit autem. BED. et ISID. ubi supra. Puer exclamat plorans, et Deus exaudivit; et monstrante angelo, illa fontem aspicit, et pro illis dicitur qui ad Christum convertuntur, et deflentes peccata exaudiuntur, apertis oculis cordis vident fontem aquæ, id est, Christum, qui ait Joan. VII Qui sitit, veniat ad me et bibat. Angelus Eliam significat, per quem populus crediturus est. Unde Malach. 4: Ecce ego mittam vobis Eliam, qui convertat corda patrum in filios. Angelus Domini. ISID. Quod eum qui loquitur ad Agar, prius angelum, postea Dominum Scriptura pronuntiat, Filium Dei fuisse credendum est, qui per legem et prophetas locutus est, qui per obedientiam paternæ voluntatis angelus vocatur, secundum naturam Deus.
2 Samuel 14:5Et ait ad eam rex: Quid causæ habes? Quæ respondit: Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus.
Psalms 114:5Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. + 114.5 O Domine, libera. CASS. Secundo item clamat, ut liberatus veniat ad requiem. Misericors Dominus. AUG. Quia primo inclinavit aurem mihi et me vocavit. Justus. Quia flagellat iterum. Miseretur. Quia recipit ad beatitudinem. Nec tam amarum debet esse quod flagellat, quam dulce quod recipit, quia Dominus custodit parvulos, quos grandes quærit hæredes. 1