Genesis 21:17
Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. + 21.17 Exaudivit autem. BED. et ISID. ubi supra. Puer exclamat plorans, et Deus exaudivit; et monstrante angelo, illa fontem aspicit, et pro illis dicitur qui ad Christum convertuntur, et deflentes peccata exaudiuntur, apertis oculis cordis vident fontem aquæ, id est, Christum, qui ait Joan. VII Qui sitit, veniat ad me et bibat. Angelus Eliam significat, per quem populus crediturus est. Unde Malach. 4: Ecce ego mittam vobis Eliam, qui convertat corda patrum in filios. Angelus Domini. ISID. Quod eum qui loquitur ad Agar, prius angelum, postea Dominum Scriptura pronuntiat, Filium Dei fuisse credendum est, qui per legem et prophetas locutus est, qui per obedientiam paternæ voluntatis angelus vocatur, secundum naturam Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum.
Cross References
Genesis 15:1His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. + 15.1 His itaque transactis, etc., Noli timere. Triumphata multitudine vitiorum, confortatur spes cujusque fidelis a Domino ne titubet, sed mercedem exspectet.
Genesis 16:9Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius.
Genesis 46:3Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
Exodus 14:13Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. + 14.13 Ægyptios enim quos nunc, etc. AUG. quæst. 5 in Exod. Sicut enim vidistis Ægyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in æternum tempus. Quomodo autem sunt accipienda hæc ververba, cum viderint postea Isrælitæ Ægyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suæ? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quæstio nec de æterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie.
Exodus 22:27Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
1 Samuel 11:5Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet populus quod plorat? Et narraverunt ei verba virorum Jabes.