Iudicum 18:4
Qui respondit eis: Hæc et hæc præstitit mihi Michas, et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said unto them, Thus and thus dealeth Micah with me, and hath hired me, and I am his priest.
In Context
Cross References
Judges 17:12Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se:
Isaiah 56:11Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
Hosea 4:8Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
John 10:12Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves; + 10.12 Mercenarius autem, etc. Mercenarius est qui quærit quæ sua sunt, non quæ Christi, qui servit Deo non propter Deum, sed pro aliqua mercede; qui culpabilis est, et non est filius, sed tamen necessarius et tolerandus. Fur vero semper est cavendus. Præpositi vero qui filii sunt, sunt et pastores, et tamen unus est pastor, quia illi omnes sunt membra illius cujus sunt oves propriæ. Et lupus rapit. Lupus est vel violentus qui corporaliter vastat, vel diabolus qui spiritualiter dissipat, cui qui non animas ovium, sed sua quærit, non occurrit resistendo vel mala arguendo, quod est fugere, quia timor est fuga animi: fugit ne perdat quod diligit, unde reddens causam fugæ subdit: Quia mercenarius est, et non amat oves, sed sua: pastores autem non dicuntur fugere si cedunt persecutioni, et servant se ovium utilitati, quibus etiam corpore absentes, sunt spiritu præsentes.
Acts 20:33Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut
Titus 1:11quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.