Iudicum 19:25
Nolebant acquiescere sermonibus illius: quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, et eis tradidit illudendam: qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane. + 19.25 Eduxit ad eos concubinam suam, etc. AUG. de Civ., cap. 34. Concubina interdum pro uxore usurpatur. Agar enim, et Cethura, et uxores et concubinæ Abraham vocantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit.
Cross References
Genesis 4:1Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. + 4.1 Adam vero, etc. AUG., lib. IX de Gen. ad litt., c. 4. In paradiso virginitas, extra nuptiæ, etc., usque ad sed post in exsilio generata. Concepit et peperit, etc. Cain et Abel de una matre geniti, figura sunt omnium hominum qui de radice peccati in hanc vitam propagantur; et alii terrenam civitatem et mortiferas delicias sunt amaturi, et quantum in se est ambitione possessuri; quos significat Cain, qui interpretatur possessio. Alii futuram civitatem quæsituri, et de hujus habitationis miseriis lugentes, ad futuram gloriam toto desiderio transituri, quos significat Abel, qui interpretatur luctus, et est posterior: quia non prius est quod spirituale est, sed quod animale. Hinc Cain dicitur agricola, id est, terrenis operibus incumbens; Abel vero pastor ovium, simplicitatem scilicet et innocentiam diligens. Allegorice. ISID., in Gen. Duo filii Adæ duos populos exprimunt, Judaicum scilicet natu majorem, etc., usque ad quasi non permittat ratio motum pravum ad effectum venire, sed studeat subjugare.
Hosea 7:4Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente; quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum.
Hosea 10:9Ex diebus Gabaa peccavit Israël; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis.