Iudicum 20:16
qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra ut dextra præliantes: et sic fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Inventique sunt viginti quinque millia de Benjamin educentium gladium, præter habitatores Gabaa,
Cross References
Judges 3:15Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab. + 3.15 Salvatorem. ID., hom. 3. Salvatores vel judices, etc., usque ad quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.. Qui utraque manu pro dextera utebatur. Secundum spiritualem intelligentiam, omnes sancti ambidextri dicuntur, diabolus et principes ejus, ambisinistri. Totum enim quod agunt, sinistrum est et perversum, æterno igni cum his, qui a sinistris sunt, deputatum.
1 Samuel 17:49Et misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda jecit, et circumducens percussit Philisthæum in fronte: et infixus est lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam super terram.
1 Chronicles 12:2tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas, de fratribus Saul ex Benjamin.