Iudicum 20:3
(Nec latuit filios Benjamin quod ascendissent filii Israël in Maspha.) Interrogatusque Levita, maritus mulieris interfectæ, quomodo tantum scelus perpetratum esset,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4respondit: Veni in Gabaa Benjamin cum uxore mea, illucque diverti:
Cross References
Judges 19:22Illis epulantibus, et post laborem itineris cibo et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est, absque jugo), et circumdantes domum senis, fores pulsare cœperunt, clamantes ad dominum domus atque dicentes: Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo.
Proverbs 22:3Callidus vidit malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno. + 22.3 Callidus vidit malum. Multi ex principibus crediderunt, etc., usque ad et in communibus consequuntur actibus.
Luke 12:58Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. + 12.58 Cum autem vadis. Cum in hac vita præparas te ad placatam faciem judicis videndam, quamvis sermo Dei sit contrarius tuæ carni, tamen eo utere sicut custodia data tibi in hoc itinere, ne contemptus te accuset. Cum adversario. Adversarius noster in via est sermo Dei, contrarius nostris carnalibus desideriis in præsenti vita, a quo liberatur qui præceptis ejus humiliter subditur: alioquin ex sermonis contemptu reus, in examine judicis tenebitur peccator, quem judex exactori, id est diabolo, tradet; quia permittet ut diabolus animam ejus ad pœnam trahat, et ipse exactor qui pœnam exigit pro reatu quem suggessit, eam retrudet in gehennam. Da operam, etc. Hæc etiam ad calcandas mundi illecebras et ad judicis adventum præstolandum pertinent. Quasi dicat: Quandoquidem constat districtum judicem esse venturum, ergo hic ita vivite, ne in illo judicio damnemini.