The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 12 › Lucam 12:58

Lucam 12:58

Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. + 12.58 Cum autem vadis. Cum in hac vita præparas te ad placatam faciem judicis videndam, quamvis sermo Dei sit contrarius tuæ carni, tamen eo utere sicut custodia data tibi in hoc itinere, ne contemptus te accuset. Cum adversario. Adversarius noster in via est sermo Dei, contrarius nostris carnalibus desideriis in præsenti vita, a quo liberatur qui præceptis ejus humiliter subditur: alioquin ex sermonis contemptu reus, in examine judicis tenebitur peccator, quem judex exactori, id est diabolo, tradet; quia permittet ut diabolus animam ejus ad pœnam trahat, et ipse exactor qui pœnam exigit pro reatu quem suggessit, eam retrudet in gehennam. Da operam, etc. Hæc etiam ad calcandas mundi illecebras et ad judicis adventum præstolandum pertinent. Quasi dicat: Quandoquidem constat districtum judicem esse venturum, ergo hic ita vivite, ne in illo judicio damnemini.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When thou goest with thine adversary to the magistrate, as thou art in the way, give diligence that thou mayest be delivered from him; lest he hale thee to the judge, and the judge deliver thee to the officer, and the officer cast thee into prison.

In Context

57quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est?

59Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas. + 12.59 Reddas. Reddit semper pœnas pro peccatis patiendo, sed nunquam veniam consequendo.

Read all of Lucam 12

Cross References

Genesis 32:3Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:

Job 22:21Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos. + 22.21 Acquiesce igitur. Culpa superbiæ est, docere meliorem, quod sæpe hæretici faciunt catholicis.

Job 36:17Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies.

Proverbs 25:8[Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.

Matthew 5:23Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: + 5.23 Si ergo offers munus tuum. Explanat ampliorem justitiam ostendendo quod si non licet fratri irasci, multo minus in animo retinere quod in odium quærat converti. Si quidquam mali contra proximum in animo habemus, Deo placite offerre non possumus. Si ergo offers. Secundum litteram hoc absurdum est. Est ergo in interiori templo altare, id est fides, cui quodlibet munus, id est, psalmus, hymnus, oratio, et hujusmodi, nisi sit innixum non est Deo placiturum. Et ibi, etc., id est, cum in corde (quod est templum interius) tale munus oblaturus es, si in mentem venerit quod frater tuus habet aliquid adversum te, quem tu læsisti. Si enim ipse te læsit, non ipse, sed tu habes adversus eum: nec tunc oportet te veniam petere, sed dare sicut vis tibi dimitti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 12:58

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 12:57Lucam 12Lucam 12:59 →