Judges 21:2
Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu cœperunt flere, dicentes:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 18:1Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta.
Judges 20:18Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consulueruntque Deum, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin? Quibus respondit Dominus: Judas sit dux vester. + 20.18 Consuluerunt. GREG., lib. 24 Moral., cap. 13. Qui semetipsum non judicat, etc., usque ad sed contra se rigida, bonis vero omnibus sit submissa.
Judges 20:26Quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino: jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas,
1 Samuel 30:4levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et planxerunt donec deficerent in eis lacrimæ.