Iudicum 3:10
fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israël. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriæ, et oppressit eum. + 3.10 Fuit in eo Spiritus Domini, etc. Magna laus est primi judicis, quod Spiritus Domini factus est super eum: et per Spiritum Dei judicavit populum, quod de alia dictum non valde memini. Sunt hodie ecclesiarum judices, quibus datum est etiam judicium animarum: sed nescio, si quis dignus sit Spiritu Dei repleri. Fuitque in. ADAM. Postquam, scilicet, clamaverunt ad Dominum. Quis in nobis tam validum, tam justum clamorem emittit ad Dominum, ut mereatur populus accipere judicem quem repleat Spiritus Dei, ut posset rectum tenere judicium? Unde liber iste Judicum dicitur, qui, scilicet, judicaverunt populum Isræl, viros, scilicet, mirabiles, sicut Josue fuit. Sicut et liber Regum, in quo dicitur quomodo quisque regum regnaverit, et quid egerit etiam malum: ut Ecclesiæ scilicet principes, vel judices bona eorum imitentur, mala caveant. Servieruntque Isræl. ADAM., ubi supra. Post decem et octo annos, etc., usque ad quibus dicetur: Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos: ite in ignem æternum, etc. Luc. 13.. ID. Etiam mensuras pœnæ indicat divina Scriptura supra octo annis: hic decem et octo dicit. Certum est autem, quia secundum modum peccati, et conversionis moram, etiam castigationis tempora terminantur. Transierunt enim et isti decem et octo anni servitutis, et non dicitur quia clamaverunt ad Dominum vel conversi sunt a malitia sua: sed post.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez.
Cross References
Numbers 11:25Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. + 11.25 Auferens de spiritu. ID. Non intelligendum est, etc., usque ad et origo ipsius nihil damni ex derivatione accepit. Requievisset. ID. Et requievit super eos spiritus, et prophetaverunt omnes, etc. Non legitur requievisse spiritus, etc., usque ad laudem vitæ eorum et virtutes exposuit. ORIG. Et requievit in eis spiritus, et prophetaverunt, etc. Continuo operatur spiritus, etc., usque ad neque decet Spiritus sancti adesse præsentiam.
Numbers 24:2et elevans oculos, vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas: et irruente in se spiritu Dei, + 24.2 Irruente in se. AUG., quæst. 51 in Num. Et factus est spiritus Dei super illum, id est super Balaam, etc., usque ad et multa similia.
Judges 6:34Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se.
Judges 11:32Transivitque Jephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos: quos tradidit Dominus in manus ejus.
Judges 14:6Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare.
Judges 15:14Qui cum venisset ad locum Maxillæ, et Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum: et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta.