bible.software › Iudicum › Iudicum 3 › Iudicum 3:11
Iudicum 3:11
Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the land had rest forty years. And Othniel the son of Kenaz died.
In Context
10fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israël. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriæ, et oppressit eum. + 3.10 Fuit in eo Spiritus Domini, etc. Magna laus est primi judicis, quod Spiritus Domini factus est super eum: et per Spiritum Dei judicavit populum, quod de alia dictum non valde memini. Sunt hodie ecclesiarum judices, quibus datum est etiam judicium animarum: sed nescio, si quis dignus sit Spiritu Dei repleri. Fuitque in. ADAM. Postquam, scilicet, clamaverunt ad Dominum. Quis in nobis tam validum, tam justum clamorem emittit ad Dominum, ut mereatur populus accipere judicem quem repleat Spiritus Dei, ut posset rectum tenere judicium? Unde liber iste Judicum dicitur, qui, scilicet, judicaverunt populum Isræl, viros, scilicet, mirabiles, sicut Josue fuit. Sicut et liber Regum, in quo dicitur quomodo quisque regum regnaverit, et quid egerit etiam malum: ut Ecclesiæ scilicet principes, vel judices bona eorum imitentur, mala caveant. Servieruntque Isræl. ADAM., ubi supra. Post decem et octo annos, etc., usque ad quibus dicetur: Discedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos: ite in ignem æternum, etc. Luc. 13.. ID. Etiam mensuras pœnæ indicat divina Scriptura supra octo annis: hic decem et octo dicit. Certum est autem, quia secundum modum peccati, et conversionis moram, etiam castigationis tempora terminantur. Transierunt enim et isti decem et octo anni servitutis, et non dicitur quia clamaverunt ad Dominum vel conversi sunt a malitia sua: sed post.
12Addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini: qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus.
Read all of Iudicum 3
Cross References
Joshua 11:23Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis. + 11.23 Quievitque. ORIG., homil. 15. Non sub Jesu filio Nave, sub quo nunquam fere cessavit a bellis, sed sub Jesu Christo. Venisti enim ad Jesum, et in baptismo peccatorum remissionem consecutus es; jam in te non pugnat caro adversus spiritum et spiritus adversus carnem Galat. 5.. Cessavit ergo terra tua a bellis, si tam mortem Jesu in corpore tuo circumferas, ut cessantibus omnibus in te præliis, verus pacificus efficiaris, et voceris filius Dei. Sed hoc fiet cum bella transegeris, et adversarios subegeris: tunc requiesces sub vite tua, quæ est Christus, et sub ficu tua, quæ est Spiritus sanctus.
Judges 3:9Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem:
Judges 5:31Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.]
1 Chronicles 4:13Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi. + 4.13 Saraia autem genuit. De Saraia dicitur Joab prodisse, qui juxta nominis interpretationem pater vallis artificum dicitur, quia de filiis ejus fuerunt architecti qui ædificaverunt domum Domini. Artifices vero qui in valle habitant possunt dici doctores legis, quos scientia non inflat, sed charitas ædificat I Cor. 8., quos modestia et humilitas exaltat, ut Gamaliel et Paulus ejus discipulus Act. 5, 22..
This Verse In Other Editions
Study Iudicum 3:11