Judges 4:22
Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat: egressaque Jahel in occursum ejus, dixit ei: Veni, et ostendam tibi virum quem quæris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram jacentem mortuum, et clavum infixum in tempore ejus. + 4.22 Egressaque, etc. ADAM., hom. 5 in Jud. Occurrit Jahel, etc., usque ad fideli tactu prior consequitur sanitatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël:
Cross References
2 Samuel 17:10Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis populus Israël fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. + 17.10 Et fortissimus. HIERON. In Hebræo: Fortissimus ipse cujus est cor quasi leo pavore solvetur, subaudis non fortissimus iste David intelligitur. Unde: Scit enim. ISID. in lib. I Reg. Secundum allegoriam considerare oportet, etc., usque ad a cujus facie fugit Christus quando eam deseruit et ad gentes transiit.