The Bible Software
bible.softwareIudicumIudicum 5 › Iudicum 5:12

Iudicum 5:12

Surge, surge Debbora; surge, surge, et loquere canticum: surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoëm. + 5.12 Surge, surge. In Hebræo non habetur: sed expergiscere spiritu, scilicet prophetiæ, perfecti enim doctores Debboram provocant, ut expergiscatur spiritu prophetiæ et laudis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Awake, awake, Deborah: awake, awake, utter a song: arise, Barak, and lead thy captivity captive, thou son of Abinoam.

In Context

11Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiæ Domini, et clementia in fortes Israël: tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum. + 5.11 Collisi sunt. Quasi dicat, quamvis semper et ubique laudandus sit Deus, nonne hic potius laudandus et benedicendus est, qui subvertit inimicos nostros, sicut subvertit Ægyptios in mari Rubro? Ibi narrentur. ADAM. LXX: Justi confortati sunt in Isræl. In aliis gentibus, qui corporis robore fortiores sunt, potentes dicuntur in prælio: in Isræl vero, qui justiores; quia justitia, etiam viribus infirma, vincit. Injustitia vero, etsi multos habet bellatores validos, superatur. Ergo in nostra gente aut per justitiam superamus, aut per injustitiam vincimur.

13Salvatæ sunt reliquiæ populi: Dominus in fortibus dimicavit.

Read all of Iudicum 5

Cross References

Psalms 57:8Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur. + 57.8 Tanquam aqua. Ibid. Torrentibus etiam comparantur, quia sonantes ad saxa superbiæ improvisi sunt et præcipites, sed cito transeunt. Tot malis comparantur. Intendit arcum. Vindicta donec intus et extra infirmentur, et auferantur, a conspectu Dei, missi in gehennam, hic in præsenti, a terra sua. 1

Psalms 68:18Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me. + 68.18 A puero, etc. AUG. quolibet sancto, parvo, non superbo; a quo superbiam tollit disciplina tribulationis. 1

Psalms 108:2[Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. + 108.2 Deus laudem. CASS. Monet Judæ malitiam declinare, etc., usque ad Christus ergo secundum quod homo orans ad Patrem ait: Quia os peccatoris. ID. Decora diversitas, quia iniqui non tacent vituperium. 1

Isaiah 33:1[Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. + 33.1 Væ qui prædaris. ID. Contra Sennacherib: possunt hæc etiam referri ad quemlibet raptorem et ad ipsum diabolum.

Isaiah 51:9Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? + 51.9 Consurge. Vox prophetæ et fidelis populi adventum Christi deprecantis, in quo promissum erat auxilium.

Isaiah 52:1[Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. + 52.1 Consurge, consurge. Eos hortatur propheta, qui post ascensionem prædicantibus apostolis crediderunt. Quia non adjiciet. Hæc ad cœlestem Jerusalem quam nullus immundus ingreditur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iudicum 5:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 5:11Iudicum 5Iudicum 5:13 →