Isaiah 52:1
[Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. + 52.1 Consurge, consurge. Eos hortatur propheta, qui post ascensionem prædicantibus apostolis crediderunt. Quia non adjiciet. Hæc ad cœlestem Jerusalem quam nullus immundus ingreditur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 28:2Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. + 28.2 Faciesque vestem sanctam. ID., ibid. Vestes sanctæ Aaron, etc., usque ad et Dei verbi dispensatorem.
Nehemiah 11:1Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. + 11.1 Habitaverunt autem. BEDA, in Esdr., lib. 3, tom. 2. Nunc completa est dispositio, etc., usque ad sed occulti judicis et largitoris munere percipiunt.
Isaiah 1:21Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ. + 1.21 Justitia. ID. Justitia, in Hebræo sedek quod magis justum significat, ut intelligamus Dominum commoratum ea, de quo: Justus autem, quid fecit? quod in Ezechiele per Oolibam significatur, quod interpretatur tabernaculum, vel tabernaculum meum in ea.
Isaiah 26:2Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. + 26.2 Aperite portas. Hoc canticum repente mutat personas. Portas. Justitiæ; unde: Aperite mihi portas justitiæ. Portæ vitæ et justitiæ, etc., usque ad et per multas portas ad eum qui dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per me Joan. 14..
Isaiah 48:2De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. + 48.2 De civitate enim sancta. ID. Ac si dicat: Habitatores Jerusalem vos esse jactatis, et Domini Sabaoth habere privilegium, cum cassa vobis, Jacob, Isræl, et sanctæ urbis, Dei omnipotentis assumatis vocabula.
Isaiah 51:17[Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces. + 51.17 Elevare, elevare. ID. Eos hortatur ad pœnitentiam qui in passione negaverunt; vel in infidelitate perstiterunt, clamantes, Crucifige, crucifige Joan. 19., etc. Calicem iræ. ID. Solent medici amarissimum antidotum, etc., usque ad unde non patet quod de ultima captivitate hoc dicitur.