Judges 5:7
Cessaverunt fortes in Israël, et quieverunt: donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 4:4Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore. + 4.4 Erat. ADAM., hom. 5. Secundum Apostolum, etc., usque ad quia confert hanc gratiam mentis puritas, non sexus diversitas. Debbora. Apis vel loquela, quæ prophetam significat; quæ suaves cœlestis doctrinæ favos, et dulcia divini eloquii mella componit. Unde: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum ori meo! Psal. CXVIII. Et alibi: Judicia Domini, dicit propheta, pretiosa esse super aurum et lapidem pretiosum nimis, et dulciora super mel et favum. Ibid. 10.
Esther 9:19Hi vero Judæi, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
Romans 16:13Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. + 16.13 Et meam. Pro sanctitate ejus vocat suam matrem, cujus filium præposuit pro ecclesiastico officio.