Esther 9:19
Hi vero Judæi, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 3:5Cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quæ non habebant muros.
Deuteronomy 16:11et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum: in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.
Nehemiah 8:10Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. + 8.10 Ite et comedite, etc. ID., ibid. Ut infirmiores conscientias proximorum exemplo piæ actionis, et suavitate devotæ admonitionis confortemus, præcipit, quatenus sicut adipe et pinguedine repleantur, aliisque exsultationis laudent nomen Domini. Juxta litteram quoque cum in festis diebus post orationem lectionem et psalmorum studia completa carnem reficimus, pauperum et peregrinorum meminisse debemus. Nolite contristari. Doctores qui mentes auditorum sacris lectionibus ad lacrymas excitant, et iidem consolantur, dum gaudia secutura promittunt.
Esther 9:22quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque lætitiæ, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
Zechariah 2:4et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.
Revelation 11:10et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram. + 11.10 Et munera mittent. Id est dona, litteraliter: vel congratulationes et confabulationes ad invicem de eis loquentes.