Iudicum 7:12
Madian autem et Amalec, et omnes orientales populi, fusi jacebant in valle, ut locustarum multitudo: cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena quæ jacet in littore maris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 6:3Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum: + 6.3 Cumque sevisset. ID., hom. 7. Hæc patiebatur Isræl, etc., usque ad morte sua clarificatam, sanguine lotam.
Judges 6:33Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul: et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezraël. + 6.33 Igitur. ADAM. Convenerunt adversum Isræl Madianitæ, etc., usque ad expugnant populum Dei, cum paganis scilicet et Judæis. In valle Jezræl. ID. Quæ interpretatur semen Dei. Non enim audent adversarii illuc ire, etc., usque ad quia constitutus est in vertice intelligentiæ spiritualis.
1 Samuel 13:5Et Philisthiim congregati sunt ad præliandum contra Israël, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena quæ est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.
1 Kings 20:27Porro filii Israël recensiti sunt, et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum: Syri autem repleverunt terram.
Psalms 3:1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. + 3.1 Psalmus, AUG. de passione et resurrectione Christi: Filius Judas a quo fugit, cum illo discedente cum cæteris in montem secessit; vel potius cum mentem ejus sapientia Dei deseruit, ut totus esset diaboli, quæ desertio fuga propter celeritatem dicitur. Unde: Quod facis, fac citius Joan. 13.. Cui Christus pacem exhibuit, ut et David filio iniquo, unde pax patris dicitur: Judas vero ut Absalon suspensus interiit. Proponit duas partes oppositas. Vox Christi quasi admirantis, cum ad salvandum venit: Domine, quid, etc. 1
Psalms 118:10In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. 1