The Bible Software
bible.softwareJudgesJudges 6 › Judges 6:3

Judges 6:3

Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum: + 6.3 Cumque sevisset. ID., hom. 7. Hæc patiebatur Isræl, etc., usque ad morte sua clarificatam, sanguine lotam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And so it was, when Israel had sown, that the Midianites came up, and the Amalekites, and the children of the east, even they came up against them;

In Context

2et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca.

4et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël, non oves, non boves, non asinos.

Read all of Judges 6

Cross References

Genesis 25:6filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.

Exodus 17:8Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim. + 17.8 Venit autem Amalec, etc. STRAB. Amalec fuit filius Ismæl, a quo Amalecitæ, qui et Ismælitæ sunt: ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autem bibens vel lambens sanguinem, et significat diabolum, qui sanctos de Ægypto exeuntes, et ad terram promissionis tendentes, semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat. ORIG., hom. II in Exod. Describitur bellum cum Amalecitis factum. Antequam manducaret panem de cœlo, et biberet aquam de petra, non dicitur pugnasse populus; sed dicitur ad eum: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus, nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Job quoque certamen tentationis suæ jam perfectus implevit; et tu ergo cum cœperis manducare manna, panem cœlestem verbi Dei, et bibere aquam de petra, cumque ad interiora doctrinæ spiritualis accesseris, exspecta pugnam, præpara te ad bellum.

Deuteronomy 28:30Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam. + 28.30 Uxorem accipias, et alius, etc. In uxore plebs hæreticis sociata accipitur, cum qua diabolus fornicatur, dum in errorem seducitur. Animalia hæreticis rapiuntur, cum subjecti ab eis liberantur: cum ipsi vita et doctrina privantur. Substantiam quoque, quam Judæi sibi docendo et scribendo singulariter præparaverunt, Ecclesia sibi convertit in usum.

Deuteronomy 28:51et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ tuæ: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat,

Judges 6:33Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul: et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezraël. + 6.33 Igitur. ADAM. Convenerunt adversum Isræl Madianitæ, etc., usque ad expugnant populum Dei, cum paganis scilicet et Judæis. In valle Jezræl. ID. Quæ interpretatur semen Dei. Non enim audent adversarii illuc ire, etc., usque ad quia constitutus est in vertice intelligentiæ spiritualis.

Judges 8:10Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, cæsis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Judges 6:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Judges 6:2Judges 6Judges 6:4 →