Judges 7:16
Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas, ac lampades in medio lagenarum. + 7.16 Divisitque. ID., Ibid. Ducti sunt ad fluvium, etc., usque ad in sinistra tubam, in dextera tenet lagenam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Corinthians 4:7Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. + 4.7 Habemus. Hactenus de altitudine scientiæ egit: hic de fragilitate carnis, quæ est ad gloriam, etsi contra videatur. Thesaurum. Sacramentum Dei, quod fidelibus erogatur, perfidis absconditur; esse thesaurum affirmat.